monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio 27 > sectio 26 > bnf10439.198 r > 38 > sectio 15 > 14
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XIII.Quemadmodum Valens factus fuerit Arianus. <<<     >>> XV.De tyrannide et perditione Procopii.

Cassiodorus, 7, CAPUT XIV.Qua crudelitate Valens sit usus adversus orthodoxos.

1 Interea venit in Euroeam; metuebat enim ne forte Persae pacta sub Ioviano triginta annorum facta solverent. Qui cum nihil moverent, degebat in Antiochia. Quo tempore Meletium quidem episcopum destinavit exsilio, Paulino vero reveritus, illius vitae pepercit. Eos autem qui Eudoxio communicare nolebant, Ecclesiis expulit, pecuniis condemnavit, verberibus et aliis rebus afflixit.
2 Dicitur enim quia etiam multos in Oronte flumine suffocasset. [SOZOMEN., lib. VI, cap. 7, p. 647.]
3 De Samosata autem sanctum Eusebium expulit, Pelagium, mirabilem pastorem Laodicensium, urbe privavit: qui cum in iuventute duxisset uxorem, in ipso thalamo prima die nuptiarum sponsae persuasit ut puritatem communi voluptati praeponeret, atque ut charitatem fraternam adipisceretur, pro copulis nuptialibus erudivit. [SOCRATES, lib. IV, cap. 2, p. 212.] [THEODORETUS, lib. IV, cap. 12. Edit, Christ. Vales. cap. 13, p. 165.]
Cassiodorus HOME

bav823.285 bav824.205 bnf1603.141